CALAMITATES ITALICAEDe rebus aduersis in paeninsuala
His diebus Italica terra uariis calamitatibus afficitur. Primum enim in insulae Sardiniae parte occidentis uaria incendia euenerunt, qua de causa ciuium MD iam ex illa regione effugerunt: domus casaeque innumerae ipsis flammis deletae sunt multaeque siluae, in quibus porro animalia complura perisse existimantur; siphonarii ipsi scelestas flammas strenue oppugnant. In terris Austroitalicis apud regionem Langobardiam praeterea saxorum ruina propter pluuias ingentissimas euenit atque pagos duos attigit: quamuis nemo uulneratus esse uideatur, damna immania regionem afficere pronuntiatur compluresque domus uastauisse euidetur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|