Annus
2 0 2 1


PRAESES EXPVLSVS

De re Brasiliensi

bolsonaro2.jpg

Primarius minister Brasilianus Iairus Bolsonaro contra morbi coronarii periculum haud uehementer pugnauit, sed bladimentis uariis ciues consolatus est nec longe nationem in clausuram iniecit fortiorem, quam ob rem Brasilia inter maestissimas nationes omnibus praeest: miliones enim hominum iam ab initio pestilentiae perierunt. Pelliculas praeterea Iairus ille Bolsonaro in retibus socialibus publicauit, praesertim apud "Youtube", ubi uiri istius nefasti pericula deminuere solebat. Qua de causa retis socialis rectores praesidem Brasiliensem e sede retiali excluserunt, quod multis nocens falsa nuntia diuulgabat ita, ut negatorem facillime nominari potuerit.

Scripsit Georgius Lutetiensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae