DE ALLVVIONE SINENSITempestas Orientis
In ciuitate interna Sinensi Zhengzhou ferriuia inferna propter inundationem amplissimam exitialibus aquis impletur: ciuitas uero omnis fretorum motibus afficitur ita, ut in subterraneis locis aquarum uis nonnullos necet ciues atque ferriuiam totam deleat. Homines igitur XII in hamaxosticho perierunt multitudoque immanis urbe eiecta est: ob aquarum inundationem enim milia CC hominum ad effugium coguntur. In regione ideo Henan, quoius caput Zhengzhou est, fretorum moles immensa ciuitates innumeras submersit, qua de causa ciues aegrotantes quoque ad nosocomia noua commoti sunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|