Annus
2 0 2 1


DE SPECVLATIONE DIVRNARIORVM

De dictatorum potestate

pegasus.jpg

In toto orbe diurnarii XVI dictaturarum speculationem inspicere conati sunt atque ad exitum infandum ubique peruentum est. Pars enim programmationis ab Israel empta "Pegasus" dictatoribus permultis usui est, qua dictaturae praecones eisdem dissentientes ac notissimos maxime exquirunt: haec multaque alia ab illis diurnariis, quorum princeps Washingtonensis est, inuentum est. Quae fere omnia, ut dictum est, ad dictaturas feras pertinent, sicut ad Arabiam Sauditam, sed ad nationes Europaeas quoque quasdam, uelut quoque ad illam Hungariam eius Victoris Orban attinent. Diurnariorum secreta, quae in instrumentis electronicis insunt, ex uariis partibus orbis excepta sunt, sicut a Boreoamerica (CNN, Voice of America, New York Times) atque ab ipso Qatar (Al-Jazeera).

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae