DE TEMPESTATE GERMANICACalamitas Europaea non desiit
Iam hesterno die de infanda calamitate Germanica, quae orientis partem Germanicam necnon Belgicam Galliam Batauiamque contigit, nuntium protulimus, ut rerum grauitatem paulisper euideretur. Quae tamen omnia peius peiusque habentur: Rhenania, Vestfalia regionesque attiguae propter pluuias fortiores tempestates inundationesque tantas expertae sunt, ut fere omnes uastauisse existimatae sint. Mortuorum ciuium numerus hodie amplissime augetur atque sibi finem facere minime studet: centum hodie mortuorum infausta multitudo calamitatem maiorem ostentat; XIII centena hominum praeterea per regiones dispersa esse uidentur, quorum moles adhuc ignota est. Cancellaria Germanica Angela Merkel, rerum grauitate perspecta, regionum illarum ciues se adiuturam esse pronuntiauit, quamuis hactenus imbrium uis non desierit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|