PERMVTATIO EVROPAEADe consiliis pro Terra
Aeris mutatio, quae propter contaminationem nobis longe perpetratam hoc per saeculum multa deleuit, iamdiu innumeris a sapientibus discutitur atque oppugnatur, ne orbs terrarum hominum manu corrumpatur. Europaea Societas diutius pro planetae nostri iuribus propugnauit: foedera igitur uaria amplissimo suffragio adprobata sunt, quorum recentissimum ipse Lutetiense est. Nunc tamen consilium nouum ab ipsis Societatis Europaeae rectoribus inuentum est: anno enim MML autoraedas petroleo altas remotum iri rectores maxime student, ut aeris contaminatio maxime deminuat, qua de re nos terraque iuuabimus. Quod tamen adhuc incertum est, ut nationes omnes Europaeae pro consilio ipso suffragium ferant; adprobatio igitur longa futura esse uidetur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|