Annus
2 0 2 1


DEMONSTRATIONES CVBANAE

De insulae tumultu

Cubani.jpg

Hesterno die ad insulae fora ciuium demonstrantium milia descenderunt, ut contra dictaturae communistae damna propugnarent: multitudo enim incolarum, quae seuera paupertate diutius afficitur, post longam clausuram necnon innumera damna coronaria administrationem illam negligantiae accusauit. Fames, penuria, aegritudo oppressioque ciuium cotidie inficiunt, qua de causa contra dictatorem Michael Díaz-Canel, qui illum Fidel Castro suppleuit, amplissimam demonstrationem habuerunt ac magna ui uigiles illos oppugnarunt. Proelia innumera igitur euenerunt, quam ob rem ciuium centena in uinclis detinentur. Praeses ille Boreoamericanus Josephus Biden ipsis demonstrantibus prolocutus est seque adiuturum esse pronuntiauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae