Annus
2 0 2 1


DE BELLO BACTRIANO

Res hodierna in regione

bactriana3.jpg

Pridie Kalendarum Septembrium Boreoamericana arma Bactrianam regionem relictura esse praeses Iosephus Biden demum confirmauit; post longissimum bellum demum bellum inter Bactriam Boeroamericamque ad finem perueniet. Ecquid tamen de Bactrianis rebus post longam contentionem? Talebani illi jihadistae uictoriam suam iterum declararunt: Shahabuddin Delawar Talebanorum actuarius Bactrianae regionis maiorem partem iam sub jihadistarum potestate esse coram Russicis legatis, apud quos contionem habuit, adfirmauit; ipsi praeterea Talebani Tagikistanas terras ui occuparunt.

Scripsit Georgius Lutetiensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae