Annus
2 0 2 1


DE PRAESIDIS HOMICIDIO

De turpi re Haitiensi

haiti.jpg

Hesterno die in capite Haitiensi praeses Iuuenalis Moyses LIII annos natus per sicariorum manum domi interfectus est; mulier eius Martina quoque in impetu grauiter uulnerata est ac nunc in nosocomio Boreoamericano pro uita sua strenue luctatur. Vrbis uigiliae quam primum ad facinoris locum peruenerunt atque contra interfectores missilia disploserunt; in proelio sicariorum IV necati sunt. Insula tota nunc obsessione afficitur: sicarios enim omnes inuenire uigiles student, ut praesidis obitum uindicent, qua de causa aeriportus quoque intercluditur; XX saltem homines ad facinus perpetrandum opus dedisse putantur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae