Annus
2 0 2 1


NAVFRAGIA IN MARI INTERNO

De re migratoria

demersi.jpg

Cotidie ab illis litoribus Lybicis centena hominum bellum ipsum ieiuniumque effugiunt, quorum multi per freta uitam conseruant amittuntue. His enim diebus profugi innumeri, qui ex oris Lybicis proficiscuntur, in undis perierunt: ante dies tres XLIII mortem obierunt hodieque XXI eodem modo uitam amiserunt, quoniam illius maris uis eos uarie submersit. Multi attamen Lopadusam peruenire adepti sunt atque in ipsis hospitiis migrantes mortem diutius adspicientes conseruauerunt: centum igitur uno die homines ad insulam peruenerunt atque a uoluntariis illis magnopere adiuuantur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae