DE PAPAE MORBOPontifex aegrotat
Pontifex maximus Franciscus hodie in angelica oratione, quae semper die
Solis habetur, de corpore suo nonnulla exposuit. Ad abdominis morbum enim
medendum, ille pontifex ad nosocomium Romanum "Gemelli" peruenit atque in
illa insula, in qua pontifex Iohannes Paulus II contra missilis uim ualde
pugnauit, exceptus est. Ibi medentes eum attenderunt atque ab abdominis
morbo eum conseruarunt: nunc tempus modo pontificis ualetudinem adiuuare
poterit. Italici innumeri ciues papae carissimi salutem suspicati sunt,
quorum insignissimus praeses Sergius Mattarella; ipse enim praeses, quamuis
Lutetiae sit, pontificis salutem toto ex corde ominatus est.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|