Annus
2 0 2 1


TORRIDA AESTAS

De re Canadensi

aestus.jpg

Canadensis terra inter algidissimas in toto orbe apud uulgus habetur, quod attamen haud plane euenire adhuc existimatur: his enim diebus aestus in ciuitate Vancouuer regioneque tota pollentissimus est. Hodie ideo aeris feruor gradum nonum ac quadragesimum attigit, qui numquam compertus esse euidetur: calor adeo pollens est, ut ciues multi in ciuitatibus non modo aestu afficiantur, sed mortem obeant; XXV nam ciues saltem perisse existimantur, quorum maxima pars uetus esse praedicitur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae