Annus
2 0 2 1


DE SEDITIONE AETHIOPICA

Cives bello afficiuntur

Tigray.jpg

In regione Aethiopica Tigray iamdiu seditiones habentur, quod rebelles ipsi contra consulem Abiy Ahmed mense Nouembri coniurauerunt. Ipse primarius minister contra regionum libertatem uarias leges proposuit, quae non bene ab illis Aetiopicis accepta sunt. Post longum bellum ab ambobus pugnatum indutiae demum pronuntiantur: res enim ibi pessime habentur, sicut Societas Nationum uarie exposuit. Ciuium miliones V circiter nam in Africa regione ieiunio afficiuntur atque in tanto bello propter famem quoque seueram milia CCCL laborant; pueri, ut Societas ad pueros tuendos in orbe (UNICEF) praedixit, in tanta tempestate pessime se habent.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae