Annus
2 0 2 1


DE EVTHANASIA HIBERICA

Lex noua Hispanicorum

euthanasia.jpg

Lex noua Hiberica abhinc de aegrotorum insanabilium obitu in hospitiis habendo, quam uere euthanasiam omnes nominant, uigebit: ipsa enim lex uariis amplissimisque demonstrationibus ab aegrotorum familiaribus demum obtenta est. Non omnes uere leui morte frui poterint, sed uere modo qui morbo reapse insanabili afficiuntur atque uitae dolore plenae finem facere student. Factiones conseruatiuae Hibericae, sicut in Europa fere omni euenire solet, contra legem illam strenue se pugnaturos esse praedixerunt. Septima enim in totius orbis nationibus Hispania euthanasiam illam adepta est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae