INSVLAE RVINADe re Boreoamaericana
Apud oram Miamensem, quae in Florida sedet, caeliscalpium "Surfside" noctu ad terram prolapsum est: ibi centum atque triginta aedes inerant, quorum maxima pars nunc labe deleta est. Mortuorum atque offensorum numerus adhuc incertus est: hodie LI uulnerati esse uidebantur homines, sed paulo post centum homines offensi esse pronuntiantur; quot praeterea ciues in labe nefasta perisse ignotum est, quamuis mortuorum moles ingens esse existimatur. In illa insula, quae prope litus Miamense erat, Austroamericani ciues multi uiuebant, quorum nomina nunc eorum legationes implent; Praeses Iosephus Biden prafectum urbi maxime se adiuturum esse pollicitus est. Scripsit Andreas Nouocomensis
|