REMISSIO SEDITIOSORVMConsilium Hibericum
Post diutinum bellum inter Catalunenses seditiosos, qui seiunctionem quam primum ab Hispania exspectabant, atque Hibericos illos, qui regionum ditissimam nullo modo amittere studebant, rebelles in carceres extemplo iniecti sunt. Quod tamen consilium nunc a mentibus remotum est: Petrus Sanchez minister primarius Hibericus illis seditiosis ueniam amplissimam futuram esse pronuntiauit. Ipsi igitur rebelles uinculis liberatum iri euidentur, quamuis sententiam modo consul protulerit haud legem adhuc perfectam: multi sententiam ipsam uehementer contradicunt, quod legis adprobationi damno est. Scripsit Andreas Nouocomensis
|