Annus
2 0 2 1


MALVM BRASILIENSE

De re aduersa Austroamericana

Brasilia.jpg

Post annum ac dimidium morbus coronarius adhuc innumeros cotidie in toto orbe demetit, cuius potestas apud Brasilienses maxima est. In ipsa enim Brasilia malum coronarium a fine superioris anni multos affecit interfecitque: aegrorum numerus igitur in uno die LXX miliorum est atque milia II hominum cotidie mortem obeunt. Qua de causa a pestis initio D milia hominum perisse comperitur, qui numerus inter maximos in toto orbe est. Vaccini coronarii diffusio praeterea in ipsa Brasilia minima est: ciuis enim singulus in decem medella adiutus morbum expellere potest.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae