VACCINORVM MISSIO De re Israel
Post belli periculum, quod septimanis superioribus occursum est, inter Palaestinam ac Israel hodie consilium nouum habitum est: medicamenti uaccini contra morbum coronarium copia ab Israel administratione Palaestinis praebebitur. Dosium quidem centena milia ad ipsos Palaestinos consul nouus Bennett atque Israelitarum legati missum iri pronuntiant, ut contagio coronaria quam maxime contineatur. Non modo tamen Israel, sed nationes aliae quoque uaccina medicamina commiserunt, ut Sina, Russia Sauditaque Arabia. Quando ast uaccina Palaestinis Israel ciues praebituri sint nondum notum est, quamuis mense Septembri Octobriue medellae missum iri putentur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|