Annus
2 0 2 1


DE POTENTIA PEDILVSORIS

Nuntium a Certamine Europaeo

uefa.jpg

Incepto Europaeo Pediludii Certamine, pedilusor quidam omnibus gentium patefecit, quantum unus vir praeclarus nutu singulare in mercatura polleat. Nam conventu diurnariorum ante primum Lusitanorum ludum habito, Christianus ille Ronaldo turmae Lusitanicae caput coram diurnariis modo consederat, cum tres lagoenas prae se in mensa appositas conspexit. Earum duas, quae Coca-Cola plenae essent, recusavit et seposuit; tertiam, quae capebat aquam, sustulit et “Aqua,” diurnariis congregatis inquit. Quo gestu ille, quippe qui diaetam salubrem adhibeat et corpus strenue saepissimeque exerceat, id quod notissimum est, videbatur scilicet alios monuisse, ut aquam meram potius biberent, quam potionem bullientem et facticiam.

Conventu concluso, tanta gratia apud fautores pediludii floret atque tot adsectatores sedibus socialibus interretialibus tenet, ut brevi quidem spatio eius societatis, quae Cocam-Colam coquit et vendit, aestimatio M̿M̿M̿M̿ dollaris praecipitata sit atque pretium sortis ordinariae de LVI dollaris et X assibus redacta, ut tunc singuli LV dollaris et XXII assibus constarent

Hanc rem vero ingratam aegre tulerunt qui certamen administrant, quod illa societas ampla magnam pecuniam auctor certaminis eis suppeditet. Re vera, mox per interpretem divulgaverunt, se conventu diurnariorum et aquam et Cocam-Colam pedilusoribus praebere; nec autem tantum munus, neque tantos successus dare et fautoribus et lusoribus posse, nisi tales socitates, qualis societas Cocae-Colae, pecunia se sustinerent.

Eadem autem hebdomada, Germanis a turma Francogallica victis, cum Paulus Pogba lusor medius Francogallicus, qui religionem Islamicam colit, in conventum diurnariorum ingressus lagoenam cervisae Batavicae “Heineken” de medio emovisset, nihil de aestimatione officinae cervisiariae, nec pretium sortis ordinariae, relatum est. Fortasse inter Europaeum Pediludii Certamen, summa aestate, re maioris momenti opus sit, ut fautores pediludii depellantur, quin cervisiam refrigeratam bibant.

Scripsit Rufus Britannicus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae