Annus
2 0 2 1


COMITIA ISRAEL

De petitione consulari

israelcomitia.jpg

Petitio noua consularis in Israel hodie facta est, propter quam ille minister Beniaminus Netanyahu consularem potestatem nondum habebit: post enim annos XII Israel illius administratio per nouos magistratus regetur. Primarius minister nouus ipse conseruatiuus Bennett est, qui attamen non solus potestatem habebit sed uariis cum nationis factionibus, quarum aliae progressiuae aliaeque moderatae sunt; princeps senatus exempli gratia ille Michael Leui progressiuus est. Innumeris ciuibus hic festus est dies, quoniam ille princeps Netanyahu multis odio erat: ad hoc festum celebrandum milia hominum in forum Rabin, quod in capite Tel Auiu est, congressi sunt, ut pristini progressiui consulis per extremistam inmodicum necati memoria celebraretur. Ipse interea praeses Boreoamericanus Biden ministro Bennett omnique senatui maxime gratulatus est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae