Annus
2 0 2 1


CAEDES BACTRIANA

Crimen Islamicum

Bactriana.jpg

Noctu Islamici terroristae illius Talebanorum gregis nouum impetum fecerunt: terroristae enim pauci operarios CXL, qui post longam ignouomorum globorum subterraneorum auersionem requiebant, coegerunt atque uariis modis offenderunt. Officinae illius rectores decem homines interfectos esse atque XVI uulneratos esse pronuntiauerunt: hoc scelus per terroristas perpetratum esse ab ipsa Ciuitate Islamica prolatum est. In ipsa Bactria propter bella longissima innumeri sunt globi subterranei, qui saepius ciues illos offendunt, ac operarii ibi ad illos remouendos uitam cotidie produnt: terroristarum impetus ideo insuper scelestus est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae