Annus
2 0 2 1


MEDICAMENTVM BRITANNICVM

De noua inuentione

medicamen.jpg

Morbus Alzeheimer iamdiu humanum genus afficit, quem uero nullo modo sapientes adhuc mederi potuerunt. His attamen temporibus medicamentum nouum inuentum esse pronuntiatur: Britannici enim sapientes illud "Aducanumab" perfecerunt, quod morbi eius mala potius delibat atque diminuit. Boreoamericani praeterea sapientes medicamen illud adprobauerunt, quamuis nonnulli, ut ille Fergus Walsh praedixit, inuentum ipsum imminuere conantur, quod attamen morbus ille nec longe deuictus est. Hoc demum optimum est nuntium, quoniam medella affectorum cerebrum maxime adiuuat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae