Annus
2 0 2 1


ALIQVANDO REDEVNT

De reditu Donaldi

exclusus.jpg

Pristinus praeses Boreoamericanus Donaldus Trump, qui post nefasta Capitolina diutius longe a foris publicisque contionibus abfuit, hodie iterum publice adloquitur. In conuentu conseruatiuorum enim apud Carolinam septentrionalem Donaldus Trump sententias suas recentiores publicauit: "Josephi Biden administratio inter omnes progressiuissima nobisque perniciosissima est: scelesti ubique sunt, uigiliae operam proprie dare nequeunt, quod pecunia ii orbantur! Nationem nostram progressiui oderunt! Patria nostra nobis iterum tradatur!" Prosopobiblii dominus Marcus Zuckerberg praeterea propter eius uerba odii plena recentissime Donaldum a reti sociali expulit usque ad annum MMXXIII, quod pristinus praeses maxime exprobrauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae