COERCITIO SINENSISMulti comprehensi sunt
Hongkongenses ciues quotannis hoc die apud Victoriae hortum congregari solent, ut maxima coercitio, quae ante XXXII annos euenit, in foro Tienammen commemoretur: hominum enim milia III hodie ad plateam adiuerunt. Ciues tamen VI in ipso euento comprehenduntur, quod reapse coitio illa contra dictaturam Sinensem est atque Sinensis administratio hoc haud bene excipere potest. Ipsa praeterea Chow Hang-tung, quae pro Hongkongensi democratia quam maxime Sinensem dictaturam oppugnat, in demonstratione publica capta est. Scripsit Marcus Austriacus
|