Annus
2 0 2 1


VASTATIO MARINA

De re Ceylonensi

incensa.jpg

Die XIII ante kalendas Iunias nauis oneraria orientalis apud Ceylonensia freta ibat, cum incendium subito deflagrauit atque dies XII nauem obsedit. Hoc post tempus nauis illa demum in profundum praeceps decidit, quod tamen damna maxima mari ipsi dedit: enim alchemicorum elementorum moles ingentissimae aquam contaminant atque materiae ficticiae magni cumuli nunc per fluctus sunt, quae omnia totius pelagi animalia plantariaque nefaste afficiunt. Hoc praeterea malum sempiterne in aquis remansurum esse sapientes aiunt.

Eius attamen remigii nemo periit. Nauis tandem illius gubernator a uigiliis Ceylonensibus comprehensus est ac ipsae uigiliae quam creberrime peruestigabunt, etsi nauis casui nemo cum liceret satis obstitit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae