SCELESTVS EXPEDITVSMafiosus Italicus liberatur
Iustitia Italica semper laudetur. Johannes Brusca mafiosus Italicus hodie liberatur, qui in illis nefastis homicidiis Johannis Falcone Paulique Borsellino praetorum maximam habuit partem. Ipse Johannes Brusca inter summos mafiosos Siculos fuit atque C homines in toto interfecisse professus est, inter quos puerulus quoque Josephus Di Matteo XI annos natus erat; quoius post mortem corpus in acido dissolutum est. Johannes demum Brusca post annos XXV in uinclis, in quibus tamen multos pristinos mafiosos socios uarie coram praetoribus accusauit, iterum liber est homo. Mortuorum familiares summam indignationem publicauerunt sicut Italici multi senatores, qui liberationis turpitudinem summe exprobrauerunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|