VETERA NOVAPraeses Syriacus creatus
Praeses Syriacus Hassad quater primus inter pares est, quod re uera nemini inopinate exceptum est: nam ciues fere omnes illum Hassad consulem quarto elegerunt sed apud multos hoc nullo consensu uere euenit. Sicut enim Europae Communitas Boreoamericaque una cum eius Hassad inimicis Salloum Abdullah ac Ahmed Mari praedixerunt, populi uoluntas aliquo adiisset, si ei modo libertas data esset: ipsius enim Hassad consilia reapse bellum illud Syriacum, quod anno MMXI incepit, fere causauerunt, quoniam democraticas illas demonstrationes ualde oppressit; quae adhuc minime constiterunt: in regione enim Idlib res nouae confestim inceperunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|