Annus
2 0 2 1


SENATVSCONSVLTVM VLTIMVM

De consilio Sarmatico

Navalny5.jpg

Senatus Russicus decretum ultimum hodie demum confirmauit: nam ipsis inimicis seditiosisue ex nunc nullo modo consularem petitionem habere neque ideo consulem fieri licebit, quod uerum contra illum praesidis Putin inimicum Alexim Naualny comprobatum esse euidetur. Omnes enim Naualny aduersarii sodalitates nunc praetorio arbitratu iudicantur ac reapse condemnabuntur, quod uere "seditiosi omnes esse uidentur", ut iam dictum est.

Ille interea Alexis Naualny, qui iamdiu in uinculis detinetur, carcerem suum publice accusauit, quoniam libellis ipsis orbatus neque acta diurnaria legere potest. Quoi tamen legi Russicae nullum esse iniustum plane responsum est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae