Annus
2 0 2 1


DE VACCINORVM TVRPITVDINE

De distributione medicaminis

covid.jpg

Medicamen uaccinum contra morbum coronarium hodie apud uarias gentes uirus illud prope fundit, sed nationum illarum gentes perpaucae sunt: decem circiter nationes uaccino coronario adiutae sunt, quamuis in toto orbe nationes innumerae fere sine medicamento in tanta tempestate sint. Sicut ille Tedros Ghebreyesus hodie denuntiauit, res turpissime prolata est: "Vaccinorum medicaminum maxima pars ad decem tantum nationes committitur atque aliis huius mundi ciuibus perpauca medicamenta adhibentur. Auxilium demum multis pessime confertur, quod uere non modo eis sed aliis quoque damno est: nisi totus fere mundus uaccino medicamento suscipietur, morbi coronarii malo numquam finem faciemus!"

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae