TEMPESTAS INDICADe aethere orientali
In tanta tempestate coronaria, quae Indicos ciues iamdiu constringit, aeris procella hodie litora orientalia contigit. Procellae illi nomen est Tauktae atque seuerissime terras Indicas deleuit: milia XVI domuum enim tempestas conuellit atque milia CC hominum sine tecto reliquit; XXX praeterea saltem ciues perisse existimantur, quamuis numerus incerte proferatur. Austroindia igitur per tempestates illas uehementissimas sub uentorum ui fere omnis deleta est, etiamsi nautae illi multos maxime prope litora operarios prope CCC nauibus duobus conseruare potuerunt. Scripsit Georgius Lutetiensis
|