Annus
2 0 2 1


DE RE ORIENTIS

Totus orbis de re pronuntiat

gaza4.jpg

Tempestas inter Israel atque Palaestinam adhuc non desiit: missilia nam ad caput Israelis Tel Aviv hodie immissa sunt atque Gaza iterum bombardamentis seuere deleta est; XXVI homines hodie perisse uidentur. Diurnariorum sedes Palaestinae praeterea bombardamento incendiario deletae sunt.

Interea in toto orbe disputatio minime constitit: praeses Boreoamericanus Josephus Biden amborum nationum consules ualde exhortatus est ut cruoris aspersio desinat, sicut ille pontifex maximus Franciscus, qui hodie pietatis uerba adhibuit atque ambobus pacem exoptauit. Boreoamericani praeterea ciues magna mole ad fora descenderunt, ut pro Palaestinis illis pugnaretur. Societas Nationum in tanta tempestate ad foedus nouum pangendum operam se daturam pronuntiat, ne res iterum ad amplius bellum praeceps decidat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae