Annus
2 0 2 1


CRIMINA ISRAELIS

De bello Palaestino

Gaza3.jpg

Iam nonnullis ex diebus Israelis administratio proelia innumera contra Palaestinos expulsos commisit: ipsi Palaestini ciues pro iuribus suis ualde demonstrauerunt atque graui repulsa caedi inceperunt. Bombardamenta enim apud Gazam continuo prolata sunt atque centena hominum pereunt: ciues CXX iam mortem obisse dictum est, quorum XXX pueri esse uidentur, atque mille circiter offendi existimantur, quod uerum non satis totius orbis probrum commouit. Grex "Hamas" Palaestinus quoque missilia hesterno die coniecit, quae tamen nullum attigerunt.

Turcica administratio Israelis administrationem "terroristam" nominauit atque semet ipsi bello incepto interfuturam esse pronuntiauit. Societas Nationum adhuc ad rem ipsam coniuit, quod ast in tanta tempestate nondum licebit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae