Annus
2 0 2 1


ISRAELIS PROELIA

Cruenti dies

Gaza.jpg

Inter Israelitas atque Palaestinos res pessime se habere nemini ignotum est: Israelitae enim Palaestinos illos e finibus suis saeua crudaque ui expulerunt, quod ipsi Palaestinenses ciues ita exceperunt, ut contra ipsos Israelitas iam multos annos bellum sustineant terroristicum, qua de causa eorum impetus multi exprobrent. His tamen diebus bellum ipsum saeuius pugnatur: praetura enim Israelis Palaestinorum ciuium milia XXX domus suas relinquere peremptorie iussit, quare Palaestini ipsi ad fora descenderunt, ut contra decretum demonstrarent. Ipsi igitur Israelitarum milites seditiosos oppugnare inceperunt atque, iuribus humanis semper perspectis, centena III circiter hominum offenderunt. Grex ideo terroristicus "Hamas" ipsos Israelitas comminatur, ut domus ipsas restituant: quibus tamen Israelitae apud Gazam missilibus VII reiecerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae