Annus
2 0 2 1


IMPETVS EXITIALIS

De caede Bactriana

discipulae.jpg

In capite Bactriano Kabul saepius in anno turpia facinora eueniunt, quae creberrime ab ipsis Talebanis terroristis perpetrata sunt. Hodie enim in ipsa ciuitate Talebani terroristae contra feminarum scholam impetum turpissimum perpetrauerunt, in quo LXIII puellae in ludo illo uitam amiserunt; CL praeterea homines in ipsa petitione offensi sunt. Insula in illa nam e gente "Hazara" ciues maxime uiuunt, quos iam ab occupationis principio scelesti terroristae uexauerunt. Ipsi enim "Hazara" sciitam fidem confiteri solent, quod ipsis Talebanis sunnitis exsecrabile est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae