FOEDVS ABESTDe pactorum abruptione
Mensibus superioribus administratio Australiana Sinensisque ad pactum summum oeconomicum demum uicissim exhortatae sunt: foedus mercatorium nam ambobus nationibus optimum erat, quod pecuniae multum utrique pollicebatur. Attamen pactio oeconomica ipsa iamdiu omnino silet: Sinensis enim administratio foedus hoc obsignare nondum studere uidetur, quoniam nonnullos ante menses Australianenses magistratus de re coronaria Sinam saepe accusauerunt atque retem telephonicam "5G", quam officina Sinensis "Huawei" praeberet, longius refutauerunt. Australiana administratio igitur Sinensium impensarum pro se exiguitatem anno MMXX uectigaliumque Sinensium amplitudinem indicauit, quibus de causis pactum ipsum mercatorium in incerto est. Scripsit Andreas Nouocomensis
|