Annus
2 0 2 1


LAPSVS MEXICANVS

Ciuium excidium

Mexicana.jpg

In capite Mexicano apud stationem subterraneam "Oliuos" ferriuiarius pons noctu delapsus est: qua de causa tramen illud ad infera terrae deiectum est atque uiatores una cum eo. Traminis illius ruina ciues multi affecti sunt: enim XXIII saltem mortem obierunt atque LXX minimum grauiter offensi sunt; pueri adulescentesue nonnulli uulneratorum gregi intersunt.

Praefectus urbi Claudia Sheinbaum confestim per retes sociales sententiam suam de re publicauit: "Vrbis uigiliae una cum siphonariis aedilibusque quantum possint ciues adiuuabunt, quamuis loci pericula grauiora sint. Quoius crimen hoc sit attamen ignotum est: inquisitio quam primum eueniet reique inuenientur".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae