Annus
2 0 2 1


DE INFANDA RE INDICA

Morbus coronarius in Oriente

virusindicum.jpg

Dum uaccinum medicamen in uariis nationibus Europaeis paulatim morbi coronarii uim deminuere incipit, res orientalis adhuc peior peiorque habetur: sicut diebus superioribus ualde dictum est, nunc horum dierum infanda repetenda sunt. Cotidie enim apud Indicas terras morbida uis coronaria augetur: centena milia IV in die morbo afficiuntur atque milia IV hominum interierunt; in natione tota miliones IV hominum morbo infectos esse indicatur. Vaccina medicamenta attamen ibi amplissime diffusa sunt: ciuium miliones CL circiter medellae auxilio curantur, quod tamen non satis esse uidetur. Italiae aliarumque nationum auxilium ipsis Indicis ciuibus affertur, sed in dies morbi uis expanditur mortuique per uias comburuntur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae