CAEDES ISRAELISDies festus infaustus
Galilaea hodie Israelitarum festum maius celebrabat: pridie Kalendarum Maiarum enim anno CXXXII post Christum natum Israelitae contra Romanorum potestatem, rabbi Shimon bar Yochai duce, seditionem habuerunt, qui euentus quotannis apud Israelem concelebratur. Festus dies ille summus Israelitis colitur atque centena milia hominum V ad montem Meron maxima frequentia concurrerunt, ut festum quam optime celebraretur. Hoc tamen tempore caedes propter hominum crebritatem facta est: apud nam montis scalas ciues nonnulli delapsi alios homines ipsique alios uicissim compresserunt. Homines denique labentes XLIV perierunt atque CL offensi sunt. Quod tamen multis irae causa fuit, hoc est: milites ciuiles milibus X tantum hominum ad montem ascendendum permissionem dederunt, quamuis centena milia reapse comitata sint. Scripsit Andreas Nouocomensis
|