Annus
2 0 2 1


MILITVM REGRESSVS

De re Bactriana

recessus.jpg

Petitione terroristica apud Geminas Turres perpetrata, bellum inter Boreoamericam atque Bactram incepit ut in terroristas ultio fieret. Quod tamen bellum cruentissimum nonnullos ante menses Josephus Biden praeses Boreoamericanus terminatum iri pollicitus est: in Ciuitatum Coniunctarum annalibus longissimi belli finis decreta est. Talebanorum sed impetus multorum mentes adhuc perturbant, ita ut discessus metus maximus esset: "At Talebanorum oppugnationes repulsionibus seuerissimis reiciemus" legatus Boreoamericanus praedixit, ut omnium animi confirmarentur.

Discessus Bactrianus die tertio ante Idus Septembres eueniet petitionis diem infaustum commemorandi causa.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae