DE RE CORONARIA HODIERNAObscuritas non dissipatur
In tanta re coronaria dies hodiernus inter infaustissimos est. Tribus enim locis res peior peiorque habetur atque obscuritatis finem adhuc non perspici potest. Primum enim apud Indicas ciuitates uirus coronarium in tribus diebus decena centena milia hominum infecisse existimatur: milio enim hominum iam morbo afficitur, quantum sciri potest. Morbi illius mutatio praeterea amplius diffunditur, ita ut mutatio noua Indica multos iam attigit. In secundis, apud Bactrianos ob deflagrationem quandam nosocomium deletum est: quot reapse homines perierint nescitur, sed LVIII saltem interisse uidentur, quorum maxima pars morbo coronario affecta esse putatur. Tertium demum tempestas coronaria Brasiliensis nondum constitit: milia III hominum circiter cotidie pereunt, quod nemo uere detinere potest; in die praeterea decena milia hominum etiamtum contaminantur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|