Annus
2 0 2 1


NAVIS SVBMARINAE CASVS

De infausta re Indonesiaca

submare.jpg

Dum exercitatio militaris in mari Indonesiaco Mercurii die habetur, nauis submarina inter freta errare coepit: postquam enim exercitium incepit in profundo nauicula subaquanea ab oculis celatur; ibi homines LIII, qui in exercitatione uersabantur, insunt. Qua de causa extemplo peruestigationes subaquanae coeperunt, ut nautarum uita seruaretur, quod tamen nondum perfectum est; iam biduum peruestigando tritum est atque paulatim in nauiculae cubiculis aer identidem diminuitur. Boreoamericani milites auxilium ferre continuo conantur, sed difficillima repertu nauis submarina est: profundissime enim descendit non usque ad infera speratur.

Scripsit Georgius Lutetiensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae