Annus
2 0 2 1


NOVVS PRINCEPS

De Cubana re

Raul.jpg

Anno MCMLIX res nouae ab ipso Fidelio Castro ductae noua potestate, quae communisticam nominamus, insulam Cubam permutauerunt. Fidelius Castro enim annos L insulae solium habuit posteaque anno MMVIII pro fratre abdicauit. Ab illo igitur tempore usque ad annum MMXVIII Fidelii frater ipse Rodolfus Castro praeses fuit, qui denique pro Michael Diaz-Canel sedem suam reliquit.

Ipse Diaz-Canel ideo insulae princeps factus est illo tempore, qui tamen cum in natione tum in prima factione potestatem summam ex nunc detinet: pristinus enim praeses, qui usque adhuc factionis princeps continuo fuit, hodie a familia sua potestatem tandem omninoque abiecit, ut nouus praeses partem communisticam primus inter pares regeret.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae