Annus
2 0 2 1


STATUA INVENTA

Repertum Belgicum

statua.jpg

Anno MMXI effigies antiquissima, quae togatum fingebat, ex uilla "Marini Dettina" per fures ablata est; exhinc de simulacro nihil notum auditur. Huius tamen anni initio uigiles Italici, qui ob inquisitionem quandam Bruxellis explorabant, in antiquitatum taberna togati statuae forte nancti sunt: simulacri propter mirum uigiles longius peruestigarunt, ut demum de signo res clareretur.

Nonnullum post tempus hoc uere compertum est: simulacrum illud reapse non aliud ac ablatum monumentum est, quod ab illis furatoribus obscura mercatura uenditum est atque Bruxellis in taberna antiquaria erat. Ipsa togati statua, quae saeculo I ante Christum natum sculpta est, nunc Romam mittetur sedesque suas iterum habebit. Mercator ille antiquitatum in uinclis est furesque inuentum iri ominamur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae