Annus
2 0 2 1


VINDICATIO FVTVRA

De impetu in Persas

nucleare.jpg

Hesterno die impetus contra Persarum sedem nuclearem factus est: sedes enim "Natanz" in Perside Australi ex abrupto seuere icta est, quod uerum Persicorum nuclearem uim male affecit. Quoius tamen consilio hoc factum sit uere ignotum est, sed Persarum exploratores Isaelis milites indicauerunt: quam propter rem externorum minister de casus ultione publice pronuntiat, ut damnum Persicum omnino restituatur. Israelis legati tamen de accusis prolatis nullum uerbum effati sunt.

Quod denique factum nationes nonnullas afficere uidetur, sicut Boreoamerica, quae Josepho Biden consule rem Persicam pacari studet, atque Communitas Europaea, cuius pacta cum Persis magis magisque euanescunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae