Annus
2 0 2 1


PRINCEPS BRITANNICVS MORTUUS EST

Reginae maritus periit

Philippus.jpg

Hodie princeps Philippus Edinburgi dux annos IC mortuus est, sicut Britannica Regina publice pronuntiauit. Anno enim MCMXXI Corcyrae natus Reginae maritus per decennia VII una cum muliere Britanniae solium habuit. Qui praeterea post conubium cognomen quoque suum perdidit atque Winsor factus est, sicut ante nuptias pollicitus est. Ipsius principis Philippi funera priuate habebuntur, quamuis Britannia omnis dies VIII luctum seruet. Regiae familiae omnes necessarii obitum dolentissime exceperunt ut Britannia tota, quae quasi regem perdidit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae