BIRMANICA RESSeditiones cruentissimae
Ciuile bellum Birmanicum (hoc igitur uerbo uti fas esse uidetur) nondum constitit atque diutius nationem ipsam dilacerabit: homines DL iam perisse comperitur, quorum decena in dies necantur. Ciuitas fere tota enim contra ducum dictaturam perpetuam iuste demonstrat: urbium tamen uigiles seditiosos ciues crudeliter interficiunt. Quidam cotidie perit.
Quod tamen nouum crimen additum est: dictatores militares aerea bombardamenta contra ciuium pompas machinantur. Milia circiter XII hominum domibus suis eiciuntur multique iam mortem obierunt, quorum numerus ignotus est.
Totius orbis nationes consulesque rem turpissimam uerbis exprobrant at nemo auxilium ciuibus uexatis adfert militesue scelestos Birmanicos eradicat. Scripsit Andreas Nouocomensis
|