Annus
2 0 2 1


PRO GEORGIO FLOYD

Causa de ciuis caede

floyd5.jpg

Anno MMXX die septimo ante Kalendas Iunias in ciuitate Minneapoli Georgius Floyd Boreoamericanus ciuis uigiliarum scelestarum barbarie necatus est. Ante nonnullos dies iudicium de re incipitur, ut interfectores poenam suam soluant atque in carceribus scelus luant. Eorum primus sub praetorum iudicio Derek Chauuin hodie turpissimam caedem denegauit, quamuis demonstratio per pelliculas pateat.

Eius Georgii Floyd mulier eius mariti causam summe perorauit atque in tribunali uiri interfectores seuere accusauit. Testis praeterea Seth Brauinder nosocomus mortis causas in actu indicauit, qui uere super collum saeuos uigiles uidit, sicut pelliculae innumerae uarie commonstrauerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae