Annus
2 0 2 1


PETITIO INDONESIANA

Caedes in cultu

Indonesia.jpg

Indonesia. In ciuitate Makassar palmarum dominica petitio terroristica facta est. Coniurati enim duo hodie in ecclesiam Indonesianam introiuerunt atque festum diem cruore tinxerunt. Bombis igitur indutis, in ecclesiam impetu terroristico semet iniecerunt, ut quam plurimos necarent. Nemo tamen in petitione interfectus est, quamuis homines saltem XX uulneribus afficerentur. Coniuratorum fides adhuc incerta est, etsi re uera Islamici esse uidentur: uigiliae nam Indonesianae illorum nomina iam audiuerunt, quod annis superioribus in simillibus petitionibus multos occiderunt; fidem Islamicam praeterea profitebantur atque in nomen Ciuitatis Islamicae iurauerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae