NAVIS HARENIVAGADe nauis sorte
Fretum Africanum Suez in toto orbe maximi momenti est: per hunc enim canalem totius orbis mercatura bona sua tradit atque magna impensa merces mouent. Die Martis tamen nauium maxima in uadum illiditur, quae ideo damna inmensa effecit: MCC pedes enim nauis, crassitudine quoque maxima praedita, longa est. Carinae Iaponicae nomen est "Ever Given" atque nauis domini summo studio curant ut a litoribus illis ipsa liberetur; quam tamen liberare difficillimum esse uidetur. Dies enim III iam triti sunt atque carina illa nullo modo moueri euidetur: hoc tamen nefarium est, quod uno die milliarda X dollarorum totius orbis mercaturae dissipantur. Scripsit Marcus Austriacus
|