Annus
2 0 2 1


HOMICIDIA BIRMANICA

Res peior peiorque habetur

Birmani.jpg

Seditio Birmanica contra militum dictaturam minime constitit: cotidie enim ciues ad fora descendunt atque pro iuribus suis tenaciter pugnant. Multi per septimanas ideo perierunt: quot attamen ciues interierint ignotum est. Militum nuntii enim CL homines perisse praedixerunt, quamuis populares praecones CCLXI mortuos esse pronuntiauerunt.

Inter ciues interfectos praeterea uiginti pueri inuenti esse uidentur: strages igitur nemini uitam pepercit. Puerorum caedes non solum mortuorum aetate, sed modis quoque maxime infandae sunt: adulescentuli enim per tumultus domi erant, ubi uero tutissimi esse existimabantur. Ciuium omnium obitus tamen magno dolore, quasi lusui dedito, a militari parte excepti sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae